- CALANUS
- CALANUSPhilosophus ex Gymnosophistis Indis, qui secutus Alexandrum Magnum extra Indiae fines, cum apud Pasagardas an. aetat. 83. aegrotare coepisset, factâ pyrâ, et aureâ lecticâ superimpositâ, in ea cubans spectante totô exercitu, in aciem dispositô, et certis hominibus fragrantissimos odores pyrae affundentibus, combustus est, sine ullo doloris indicio, stramentis opertus. Fertur, cum Alexander M. rogaret eum, si quid vellet, dixisse: Propediem Te videbo. Quod etiam contigit, nam in Babylone paucis post diebus Alexander mortuus est. Arrian. Indi, inquit Suidas, quemque spientem Calanon vocant. Ceterum de huius hisputatione et interitu plura vide apud Diodor. Sic. l. 17. Q. Cart l. 10. Arrian. l. 7. Valer. Max. l. 1. c. 8. ex ext. 10. Strab. l. 15. Casaub. p. 206. Hinc dicti Calani, Philosophorum, ut quidam volunt, secta: Nominis origo in obscuro est; a Chalne; civitate a Nimrodo aedificata, quae Senioribus Χαλάννη, Eustathio χαλάνη, cuius et in sacris mentio, sunt qui illam arcessant: ut Calani appellati sint, sicut a loco Babylonii, Peripatetici etc. Georg. Hornius Hist. Philos. l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.